EPISTULA PAULI AD ROMANOS

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

[1] 1 Paulus, servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, 2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis 3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, 4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri: 5 per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, 6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi: 7 omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. 8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. 9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii eius, quod sine intermissione memoriam vestri facio 10 semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.

11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos: 12 id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam. 13 Nolo autem vos ignorare fratres: quia saepe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. 14 Graecis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: 15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare.

16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum, et Graeco. 17 Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit. 18 Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent: 19 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. 20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.

21 Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: 22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. 23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. 24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: 25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.

26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae: nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. 27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. 28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, 29 repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones, 30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,

31 insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia. 32 Qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

[2] 1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae iudicas. 2 Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. 3 Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? 4 An divitias bonitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? 5 Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei, 6 qui reddet unicuique secundum opera eius: 7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: 8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. 9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum, et Graeci: 10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum, et Graeco: 11 non enim est acceptio personarum apud Deum.

12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. 13 Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. 14 Cum autem gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: 15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, 16 in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum.

17 Si autem tu Iudaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, 18 et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem, 19 confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, 20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege. 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris: 22 qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: 23 qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. 24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)

25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. 26 Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? 27 Et iudicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es? 28 Non enim qui in manifesto, Iudaeus est: neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio: 29 sed qui in abscondito, Iudaeus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

[3] 1 Quid ergo amplius Iudaeo est? Aut quae utilitas circumcisionis? 2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. 3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. 4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut iustificeris in sermonibus tuis: et vincas cum iudicaris. 5 Si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? 6 Secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo iudicabit Deus hunc mundum? 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? 8 Et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio iusta est. 9 Quid ergo? Praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse, 10 sicut scriptum est: Quia non est iustus quisquam: 11 non est intelligens, non est requirens Deum. 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum: 14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: 16 contritio et infelicitas in viis eorum: 17 et viam pacis non cognoverunt: 18 non est timor Dei ante oculos eorum.

19 Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: 20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. 21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. 22 Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: 23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. 24 Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu, 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 26 in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore: ut sit ipse iustus, et iustificans eum, qui est ex fide Iesu Christi.

27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. 28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. 29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium: 30 quoniam quidem unus est Deus, qui iustificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. 31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.

[4] 1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? 2 Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. 3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad iustitiam. 4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. 5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiae Dei. 6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus: 7 Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. 8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.

9 Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam. 10 Quomodo ergo reputata est? In circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. 11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad iustitiam: 12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.

13 Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini eius ut haeres esset mundi: sed per iustitiam fidei. 14 Si enim qui ex lege, haeredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. 15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. 16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum 17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt: 18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. 19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum iam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae. 20 In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: 21 plenissime sciens, quia quaecumque promisit, potens est et facere. 22 Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.

23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad iustitiam: 24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, 25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.

[5] 1 Iustificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum: 2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. 3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? 7 Vix enim pro iusto quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. 8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, 9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. 10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. 11 Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.

12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. 13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. 14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri.

15 Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit. 16 Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in iustificationem. 17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et iustitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.

18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae. 19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, iusti constituentur multi.

20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: 21 ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam, per Iesum Christum Dominum nostrum.

[6] 1 Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato ut gratia abundet? 2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? 3 An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? 4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. 5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius: simul et resurrectionis erimus. 6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. 7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.

8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, 9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. 10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Iesu Domino nostro. 12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis eius. 13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma iustitiae Deo. 14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.

15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. 16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis eius, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad iustitiam? 17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis. 18 Liberati autem a peccato, servi facti estis iustitiae.

19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in santificationem. 20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitiae. 21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. 22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in santificationem, finem vero vitam aeternam. 23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Iesu Domino nostro.

[7] 1 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? 2 Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir eius, soluta est a lege viri. 3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. 4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. 5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. 6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.

7 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. 10 Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. 11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. 12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. 13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. 14 Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. 15 Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio. 16 Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est. 17 Nunc autem iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. 18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adiacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. 19 Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. 20 Si autem quod nolo, illud facio: iam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. 21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet: 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: 23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.

24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 25 Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.

[8] 1 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Iesu: qui non secundum carnem ambulant. 2 Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis. 3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, 4 et iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.

5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt. 6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: 7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest. 8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. 10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem. 11 Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis.

12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. 13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. 14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. 15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). 16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. 17 Si autem filii, et haeredes: haeredes, quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur. 18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.

19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. 20 Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum, qui subiecit eam in spe: 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. 22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. 23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. 24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? 25 Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus. 26 Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. 27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.

28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. 29 Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. 30 Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et glorificavit.

31 Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, qui contra nos? 32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? 33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat, 34 quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. 35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? 36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.)

37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. 38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

[9] 1 Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: 2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. 3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, 4 qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: 5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae: 7 neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: 8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. 9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius. 10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. 11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), 12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori, 13 sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.

14 Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas apud Deum? Absit. 15 Moysi enim dicit: Miserebor cuius misereor: et misericordiam praestabo cuius miserebor.

16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. 17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. 18 Ergo cuius vult miseretur, et quem vult indurat.

19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? Voluntati enim eius quis resistit? 20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? 21 An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? 22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum, 23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. 24 Quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis, sed etiam in gentibus, 25 sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. 26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi. 27 Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. 28 Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: 29 et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.

30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam: iustitiam autem, quae ex fide est. 31 Israel vero sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. 32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, 33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.

[10] 1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. 2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. 3 Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. 4 Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti.

5 Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. 6 Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Qui ascendet in caelum? Id est, Christum deducere: 7 aut, Quis descendet in abyssum? Hoc est, Christum a mortuis revocare. 8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus. 9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10 Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem. 11 Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. 12 Non enim est distinctio Iudaei et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? 15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! 16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? 17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. 18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. 20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.

21 Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.

[11] 1 Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin: 2 non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israel: 3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam.

4 Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. 5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. 6 Si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia. 7 Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excaecati sunt: 8 sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. 9 Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. 10 Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. 11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos aemulentur. 12 Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium: quanto magis plenitudo eorum?

13 Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, 14 si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. 15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quae assumptio, nisi vita ex mortuis? 16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. 17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es, 18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. 19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. 20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. 21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat. 22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. 23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. 24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suae olivae?

25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, 26 et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob. 27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.

28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. 29 Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. 30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: 31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.

32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. 33 O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! 34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? 35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? 36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen.

[12] 1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. 2 Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

3 Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. 4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. 6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, 7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, 8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.

9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhaerentes bono: 10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem praevenientes: 11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: 12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes: 13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes. 14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. 15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: 16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.

17 Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. 18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: 19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. 20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. 21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

[13] 1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. 2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: 3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: 4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. 5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. 6 Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. 7 Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.

8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. 9 Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. 10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. 11 Et hoc scientes tempus: quia hora est iam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. 12 Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. 13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione: 14 sed induamini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

[14] 1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. 2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non iudicet: Deus enim illum assumpsit. 4 Tu quis es, qui iudicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.

5 Nam alius iudicat diem inter diem: alius autem iudicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. 6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. 8 Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. 9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.

10 Tu autem quid iudicas fratrem tuum? Aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. 11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. 13 Non ergo amplius invicem iudicemus: sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.

14 Scio, et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. 15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. 16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum. 17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: 18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. 19 Itaque quae pacis sunt, sectemur: et quae aedificationis sunt, in invicem custodiamus. 20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. 21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. 22 Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. 23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.

[15] 1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem. 3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. 4 Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. 5 Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum: 6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Iesu Christi. 7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. 8 Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: 9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. 10 Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe eius. 11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. 12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.

14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. 15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quae data est mihi a Deo, 16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. 17 Habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum. 18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: 19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. 20 Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem: 21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent. 22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. 23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam praecedentibus annis: 24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.

25 Nunc igitur proficiscar in Ierusalem ministrare sanctis. 26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem. 27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. 28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. 29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.

30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, 31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Ierusalem sanctis, 32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. 33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.

[16] 1 Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio ecclesiae, quae est in Cenchris: 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.

3 Salutate Priscam et Aquilam, adiutores meos in Christo Iesu 4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium), 5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo. 6 Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. 7 Salutate Andronicum et Iuniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. 9 Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo Iesu, et Stachyn dilectum meum. 10 Salutate Apellen probum in Christo. 11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino. 12 Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quae multum laboravit in Domino. 13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem eius, et meam. 14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. 15 Salutate Philologum et Iuliam, Nereum, et sororem eius, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. 16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.

17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. 18 Huiuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. 20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. 21 Salutat vos Timotheus adiutor meus, et Lucius, et Iason, et Sosipater cognati mei. 22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. 23 Salutat vos Caius hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. 24 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

25 Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium meum, et praedicationem Iesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti 26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, 27 soli sapienti Deo, per Iesum Christum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page