HUGONIS DE SANCTO VICTORE DIDASCALICON

LIBER TERTIUS

CAPUT I

[765B] De ordine et modo legendi et disciplina.

Philosophia dividitur in theoricam, practicam, mechanicam, logicam. theorica dividitur in theologiam, physicam, mathematicam. mathematica dividitur in arithmeticam, musicam, geometriam, astronomiam. practica dividitur in solitariam, privatam, publicam. mechanica dividitur in lanificium, armaturam, navigationem, agriculturam, venationem, medicinam, theatricam. logica dividitur in grammaticam, dissertivam. dissertiva dividitur in demonstrationem, probabilem, sophisticam. probabilis dividitur in dialecticam, rhetoricam. in hac divisione solummodo divisivae partes philosophiae continentur. sunt aliae adhuc subdivisiones istarum partium, sed istae nunc sufficere possunt. [765C] in his igitur si solum numerum respicis, invenies xxi; si gradus computare volueris, xxviii reperies. auctores harum scientiarum diversi leguntur. alii incipiendo, alii augendo, alii perficiendo artes invenerunt, sicque eiusdem artis plures saepe referuntur auctores. ex his paucorum nomina subter annumerabo.

CAPUT II

De auctoribus artium.

Theologus apud Graecos Linus fuit, apud Latinos, Varro, et nostri temporis, Ioannes Scotus de decem categoriis in Deum. physicam naturalem, apud Graecos, Thales Milesius unus de septem sapientibus repperit, apud Latinos, Plinius descripsit. arithmeticam Samius Pythagoras invenit, Nicomachus scripsit. apud Latinos primum Apuleius, deinde Boethius transtulit. hic etiam Pythagoras Mathen tetrados fecit, [765D] id est, librum de doctrina quadrivii, et Y ad similitudinem vitae humanae invenit. musicae repertorem Moyses dicit fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Cain, Graeci Pythagoram, alii Mercurium, qui primus tetrachordum instituit, alii Linum, vel Zetum, vel Amphionem. geometriam apud Aegyptum primum dicunt esse repertam, cuius auctor apud Graecos optimus Euclides fuit. huius artem transtulit Boethius. Eratosthenes quoque sagacissimus in geometria, qui ambitum orbis repperit. [766B] dicunt quidam quod Cham filius Noe astronomiam primus invenerit. Chaldaei primum astrologiam docuerunt, secundum nativitatis observantiam. Iosephus autem asseverat Abraham primum instituisse Aegyptios astrologiam. astronomiam Ptolomaeus rex Aegypti reparavit. hic etiam canones instituit quibus cursus astrorum invenitur. aiunt quidam Nemroth gigantem summum fuisse astrologum, sub cuius nomine etiam astronomia invenitur. Graeci dicunt hanc artem ab Atlante prius excogitatam, propter quod etiam caelum sustinuisse fertur. ethicae inventor Socrates fuit, de qua viginti quattuor libros secundum positivam iustitiam scripsit. deinde Plato discipulus eius libros multos De republica secundum utramque iustitiam, naturalem scilicet et positivam, conscripsit. [766C] deinde Tullius in Latino sermone libros De republica ordinavit. Fronto quoque philosophus scripsit librum Strategematon, id est, militaris suavitatis. mechanica diversos habuit auctores. Hesiodus Ascraeus primus apud Graecos in describendis rebus rusticis studuit, deinde Democritus. magnus quoque Carthaginiensis in viginti octo voluminibus studium agriculturae conscripsit, apud Romanos primus Cato De agricultura instituit, quod deinde Marcus Terentius expolivit. Vergilius quoque Georgica fecit, deinde Cornelius et Iulius Atticus, Aemilianus sive Columella insignis orator, qui totum corpus disciplinae huius complexus est. Vitruvius quoque De architectura, Palladius De agricultura. [766D] lanificii usum apud Graecos primam Minervam monstrasse ferunt. hanc etiam primam telam ordinasse, lanas colorasse, olivae quoque et fabricae inventricem fuisse credunt. ab ipsa Daedalus didicit, et ipse post eam fabricam fecisse creditur. apud Aegyptum autem Isis filia Inachi usum serendi lini repperit, et qualiter inde vestimenta fierent, monstravit. similiter lanae usum ibidem ipsa repperit. in Lybia primum usus lanae exortus est a templo Ammonis. Ninus rex Assyriorum primus bella movit. Vulcanum primum fabrum fuisse credunt, divina autem historia, Tubal. [767A] primus Prometheus ferreo circulo lapidem imprimens usum anuli invenit. navigii usum Pelasgi primi invenerunt. Ceres primum in Graecia apud Eleusim usum frumenti invenit, Isis in Aegypto. Pilumnus in Italia usum frumenti et farris et ritum molendi et pinsendi, Tagus in Hispania ritum serendi. Osiris apud Aegyptum cultum vinearum repperit, Liber apud Indos. Daedalus primus mensam et sellam fecit. Apicius quidam primus composuit apparatum coquinae, qui tandem in ea, consumptis bonis, morte voluntaria periit. medicinae auctor apud Graecos Apollo fuit, hanc filius eius Aesculapius laude et opere ampliavit, qui postquam fulmine periit. diu medendi cura intermissa est latuitque per annos paene quingentos, [767B] usque ad tempus Artaxerxis regis. tunc eam revocavit in lucem Hippocrates, Asclepio patre genitus in insula Coo. ludi a Lydis initium sumpsisse creduntur, qui ex Asia venientes in Etruria consederunt sub Tyrreno duce, ibique inter ceteros superstitionum suarum ritus spectacula instituerunt, quem morem Romani imitati sunt, accersitis inde artificibus, indeque ludi a Lydis vocati sunt. litterae Hebraeorum a Moyse per legem initium sumpsisse creduntur, Chaldaeorum et Syrorum per Abraham. Aegyptiorum litteras Isis invenit; Graecorum, Phoenices, quas Cadmus a Phoenice in Graeciam attulit. Carmentis, mater Evandri, quae proprio nomine Nicostrata vocabatur, Latinas litteras repperit. divinam historiam primus Moyses scripsit. Apud gentiles primus [767C] Dares Phrygius Troianam historiam edidit, quam in foliis palmarum ab eo scriptam esse ferunt. post Daretem, in Graecia Herodotus historicus primus habitus est, post quem Pherecydes hisdem temporibus claruit quibus Esdras legem scripsit. fabulas primum invenisse creditur Alcmon Crotoniensis. Aegyptus mater est artium, inde in Graeciam, deinde in Italiam venerunt. in ea primum grammatica reperta est tempore Osiris, mariti Isidis. in ea quoque dialectica primum inventa est a Parmenide, qui civitates et coetus hominum fugiens in rupe consedit non modico tempore, sicque dialecticam excogitavit, unde et rupes Parmenidis appellata est. Plato autem post mortem Socratis magistri sui amore sapientiae Aegyptum demigravit, [767D] ibique perceptis liberalibus studiis, Athenas rediit, et apud Academiam, villam suam, coadunatis discipulis, philosophiae studiis operam dedit. hic primum logicam rationalem Graecis instituit, quam postea Aristoteles, discipulus eius, ampliavit, perfecit et in artem redegit. Marcus Terentius Varro primus dialecticam de Graeco in Latinum transtulit. postea Cicero Topica invenit. Demosthenes, fabri filius, apud Graecos rhetoricae repertor creditur, Tisias apud Latinos, Corax apud Syracusas. haec ab Aristotele et Gorgia et Hermagora in Graeco scripta est, translata in Latinum a Tullio, Quintiliano et Titiano.

CAPUT III

[768A] Quae artes praecipue legendae sint.

Ex his autem omnibus scientiis supra enumeratis, septem specialiter discreverant antiqui in studiis suis ad opus erudiendorum, in quibus tantam utilitatem esse prae ceteris omnibus perspexerunt, ut, quisquis harum disciplinam firmiter percepisset, ad aliarum notitiam postea inquirendo magis et exercendo quam audiendo perveniret. sunt enim quasi optima quaedam instrumenta et rudimenta quibus via paratur animo ad plenam philosophicae veritatis notitiam. hinc trivium et quadrivium nomen accepit, eo quod his, quasi quibusdam viis, vivax animus ad secreta sophiae introeat. nemo tunc temporis nomine magistri dignus videbatur, qui non harum septem scientiam profiteri posset. [768B] Pythagoras quoque hanc in studiis suis consuetudinem servasse legitur, ut usque ad septenium, secundum numerum videlicet septem liberalium artium, nullus discipulorum suorum de his quae ab ipso dicebantur rationem poscere auderet, sed fidem dare verbis magistri quousque omnia audivisset, sicque iam per semetipsum rationem eorum posset invenire. has septem tanto studio quidam didicisse leguntur, ut plane omnes ita in memoria tenerent, ut, quascunque scripturas deinde ad manum sumpsissent, quascumque quaestiones solvendas aut comprobandas proposuissent, ex his regulas et rationes ad definiendum id de quo ambigeretur folia librorum revolvendo non quaererent, sed statim singula corde parata haberent. [768C] hinc profecto accidit tot eo tempore fuisse sapientes ut plura ipsi scriberent quam nos legere possimus. scholares vero nostri aut nolunt aut nesciunt modum congruum in discendo servare, et idcirco multos studentes, paucos sapientes invenimus. mihi vero videtur non minori cura providendum esse lectori, ne in studiis inutilibus operam suam expendat quam ne in bono et utili proposito tepidus remaneat. malum est bonum negligenter agere, peius est in vanum labores multos expendere. sed quia non omnes hanc discretionem habere possunt, ut intelligant quid sibi expediat, idcirco, quae scripturae mihi utiliores videantur, lectori breviter demonstrabo, ac deinde de modo quoque discendi pauca adnectam.

CAPUT IV

[768D] De duobus generibus scripturarum.

Duo sunt genera scripturarum. primum genus est earum quae propriae artes appellantur. secundum est earum quae sunt appendicia artium. artes sunt quae philosophiae supponuntur, id est, quae aliquam certam et determinatam partem philosophiae materiam habent, ut est grammatica, dialectica, et ceterae huiusmodi. appendentia artium sunt quae tantum ad philosophiam spectant, id est, quae in aliqua extra philosophiam materia versantur. aliquando tamen quaedam ab artibus discerpta sparsim et confuse attingunt, vel si simplex narratio est, viam ad philosophiam praeparant. huiusmodi sunt omnia poetarum carmina, ut sunt tragoediae, comoediae, satirae, heroica quoque et lyrica, [769A] et iambica, et didascalica quaedam, fabulae quoque et historiae, illorum etiam scripta quos nunc philosophos appellare solemus, qui et brevem materiam longis verborum ambagibus extendere consueverunt, et facilem sensum perplexis sermonibus obscurare. vel etiam diversa simul compilantes, quasi de multis coloribus et formis, unam picturam facere. nota quae tibi distinxi. duo sunt, artes et appendicia artium. sed inter haec tanta mihi distantia esse videtur, ut ille ait:

Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis.

ita ut quicumque ad scientiam pertingere cupit, si relicta veritate artium reliquis se implicare voluerit, materiam laboris, [769B] ut non dicam infinitam, plurimam inveniat et fructum exiguum. denique artes sine appendiciis suis perfectum facere lectorem possunt, illa sine artibus nihil perfectionis conferre valent, maxime cum nihil in se expetendum habeant unde lectorem invitent nisi traductum ab artibus et accommodatum, neque quisquam in eis quaerat nisi quod artium est. quapropter mihi videtur primum operam dandam esse artibus ubi fundamenta sunt omnium, et pura simplexque veritas aperitur, maxime his septem quas praedixi, quae totius philosophiae instrumenta sunt. deinde cetera quoque, si vacat, legantur, quia aliquando plus delectare solent seriis admixta ludicra, et raritas pretiosum facit bonum. sic in medio fabulae cursu inventam sententiam avidius aliquando retinemus. [769C] verumtamen in septem liberalibus artibus fundamentum est omnis doctrinae, quae prae ceteris omnibus ad manum habendae sunt, utpote sine quibus nihil solet aut potest disciplina philosophica explicare et definire. hae quidem ita sibi cohaerent et alternis vicissim rationibus indigent, ut si vel una defuerit, ceterae philosophum facere non possunt. unde mihi errare videntur qui non attendentes talem in artibus cohaerentiam quasdam sibi ex ipsis eligunt, et, ceteris intactis, in his se posse fieri perfectos putant.

CAPUT V

Unicuique arti quod suum est tribuendum esse.

[769D] Est rursum alius error non multo minor isto, quem summopere vitare oportet. sunt enim quidam, qui licet ex his quae legenda sunt nihil praetermittant, nulli tamen arti quod suum est tribuere norunt, sed in singulis legunt omnes. in grammatica de syllogismorum ratione disputant, in dialectica inflexiones casuales inquirunt, et quod magis irrisione dignum est, in titulo totum paene legunt librum, et 'incipit' tertia vix lectione expediunt. non alios docent huiusmodi, sed ostentant suam scientiam. sed utinam quales mihi, tales omnibus apparerent! [770A] attende quam perversa sit haec consuetudo, cum profecto quanto magis superflua aggregaveris, tanto minus ea quae utilia sunt capere possis vel retinere. in qualibet igitur arte duo nobis maxime discernenda sunt et distinguenda, primum, qualiter oporteat de ipsa arte agere, secundum, qualiter oporteat ipsius artis rationes quibuslibet aliis rebus accommodare. duo sunt, agere de arte, et agere per artem. verbi gratia, agere de arte, ut est agere de grammatica, agere per artem, ut est agere grammatice. distingue haec duo, agere de grammatica, et agere grammatice. de grammatica agit, qui regulas de vocibus datas et praecepta ad hanc artem pertinentia tractat. grammatice agit omnis qui regulariter loquitur vel scribit. agere igitur de grammatica quibusdam tantummodo scripturis, ut Prisciano, Donato, Servio convenit, agere vero grammatice, omnibus. cum igitur de qualibet arte agimus, maxime in docendo, ubi omnia ad compendium restringenda sunt [770B] et ad facilem intelligentiam evocanda, sufficere debet id de quo agitur quantum brevius et apertius potest explanare, ne si alienas nimium rationes multiplicaverimus, magis turbemus quam aedificemus lectorem. non omnia dicenda sunt quae dicere possumus, ne minus utiliter dicantur ea quae dicere debemus. id tandem in unaquaque arte quaeras quod ad eam specialiter pertinere constiterit. deinde cum legeris artes, et quid uniuscuiusque sit proprium agnoveris disputando et conferendo, tunc demum rationes singularum invicem conferre licebit, et ex alterna consideratione vicissim quae minus prius intellexeras investigare. noli multiplicare diverticula quoadusque semitas didiceris. securus discurres cum errare non timueris.

CAPUT VI

[770C] Quid sit necessarium studio.

Tria sunt studentibus necessaria: natura, exercitium, disciplina. in natura consideratur ut facile audita percipiat et percepta firmiter retineat; in exercitio, ut labore et sedulitate naturalem sensum excolat; in disciplina, ut laudabiliter vivens mores cum scientia componat. de his tribus per singula modo introductionis pauca perstringemus.

CAPUT VII

[771B] Hoc ad naturam de ingenio.

Qui doctrinae operam dant, ingenio simul et memoria pollere debent, quae duo in omni studio et disciplina ita sibi cohaerent, ut si desit alterum, neminem alterum ad perfectum ducere possit, sicut nulla prodesse possunt lucra ubi deest custodia, et incassum receptacula munit qui quod recondat non habuerit. ingenium invenit et memoria custodit sapientiam. [771C] ingenium est vis quaedam naturaliter animo insita per se valens. ingenium a natura proficiscitur, usu iuvatur, immoderato labore retunditur, et temperato acuitur exercitio. unde satis eleganter a quodam dictum est: Volo tandem tibi parcas, labor est in chartis, curre per aera. duo sunt quae ingenium exercent: lectio et meditatio. lectio est, cum ex his quae scripta sunt, regulis et praeceptis informamur. trimodum est lectionis genus: docentis, discentis, vel per se inspicientis. dicimus enim 'lego librum illi,' et 'lego librum ab illo,' et 'lego librum.' in lectione maxime consideranda sunt ordo et modus.

CAPUT VIII

De ordine legendi.

Ordo consideratur alius in disciplinis, ut si dixerim grammaticam dialectica antiquiorem vel arithmeticam priorem musica, [771D] alius in libris, ut si dixero Catilinarium Iugurthino priorem, alius in narratione, quae est in continua serie, alius in expositione. ordo in disciplinis attenditur secundum naturam, in libris secundum personam auctoris vel subiectam materiam, in narratione secundum dispositionem, quae duplex est; naturalis, videlicet quando res eo refertur ordine quo gesta est, et artificialis, id est, quando id quod postea gestum est prius narratur, et quod prius, postmodum dicitur, in expositione consideratur ordo secundum inquisitionem. expositio tria continet, litteram, sensum, sententiam. littera est congrua ordinatio dictionum, quod etiam constructionem vocamus. sensus est facilis quaedam et aperta significatio, quam littera prima fronte praefert. [772A] sententia est profundior intelligentia, quae nisi expositione vel interpretatione non invenitur. in his ordo est, ut primum littera, deinde sensus, deinde sententia inquiratur. quo facto, perfecta est expositio.

CAPUT IX

De modo legendi.

Modus legendi in dividendo constat. omnis divisio incipit a finitis, et ad infinita usque progreditur. omne autem finitum magis notum est et scientia comprehensibile. doctrina autem ab his quae magis nota sunt incipit, et per eorum notitiam ad scientiam eorum quae latent pertingit. praeterea ratione investigamus, ad quam proprie pertinet dividere, quando ab universalibus ad particularia descendimus dividendo [772B] et singulorum naturas investigando. omne namque universale magis est determinatum suis particularibus. quando ergo discimus, ab his incipere debemus quae magis sunt nota et determinata et complectentia, sicque paulatim descendendo, et per divisionem singula distinguendo, eorum quae continentur naturam investigare.

CAPUT X

De meditatione.

Meditatio est cogitatio frequens cum consilio, quae causam et originem, modum et utilitatem uniuscuiusque rei prudenter investigat. meditatio principium sumit a lectione, nullis tamen stringitur regulis aut praeceptis lectionis. delectatur enim quodam aperto decurrere spatio, ubi liberam contemplandae veritati aciem affigat, et nunc has, [772C] nunc illas rerum causas perstringere, nunc autem profunda quaeque penetrare, nihil anceps, nihil obscurum relinquere. principium ergo doctrinae est in lectione, consummatio in meditatione, quam si quis familiarius amare didicerit eique saepius vacare voluerit, iucundam valde reddit vitam, et maximam in tribulatione praestat consolationem. ea enim maxime est, quae animam a terrenorum actuum strepitu segregat, et in hac vita etiam aeternae quietis dulcedinem quodammodo praegustare facit. cumque iam per ea quae facta sunt eum qui fecit omnia quaerere didicerit et intelligere, tunc animum pariter et scientia erudit et laetitia perfundit, unde fit ut maximum in meditatione sit oblectamentum. tria sunt genera meditationis. [772D] unum constat in circumspectione morum, aliud in scrutatione mandatorum, tertium in investigatione divinorum operum. mores sunt in vitiis et virtutibus. mandatum divinum, aliud praecipiens, aliud promittens, aliud terrens. opus Dei est, et quod creat potentia, et quod moderatur sapientia, et quod cooperatur gratia. quae omnia, quanta sint admiratione digna, tanto magis quisque novit, quanto attentius Dei mirabilia meditari consuevit.

CAPUT XI

De memoria.

De memoria hoc maxime in praesenti praetermittendum non esse existimo, quod sicut ingenium dividendo investigat et invenit, ita memoria colligendo custodit. oportet ergo ut, quae discendo divisimus, commendanda memoriae colligamus. colligere est ea de quibus prolixius vel scriptum vel disputatum est [773A] ad brevem quandam et compendiosam summam redigere, quae a maioribus epilogus, id est, brevis recapitulatio supradictorum appellata est. habet namque omnis tractatio aliquod principium, cui tota rei veritas et vis sententiae innititur, et ad ipsum cuncta alia referuntur. hoc quaerere et considerare colligere est. unus fons est et multi rivuli, quid anfractus fluminum sequeris? tene fontem et totum habes. hoc idcirco dico, quoniam memoria hominis hebes est et brevitate gaudet, et, si in multa dividitur, fit minor in singulis. debemus ergo in omni doctrina breve aliquid et certum colligere, quod in arcula memoriae recondatur, unde postmodum, cum res exigit, reliqua deriventur. hoc etiam saepe replicare et de ventre memoriae ad palatum revocare necesse est, [773B] ne longa intermissione obsoleat. unde rogo te, o lector, ne nimium laeteris si multa legeris, sed si multa intellexeris nec tantum intellexeris sed retinere potueris. alioquin nec legere multum prodest, nec intelligere. quare superius me dixisse recolo eos qui doctrinae operam dant ingenio et memoria indigere.

CAPUT XII

De disciplina.

Sapiens quidam cum de modo et forma discendi interrogaretur: Mens, inquit, humilis, studium quaerendi, vita quieta, scrutinium tacitum, paupertas, terra aliena, haec reserare solent multis obscura legendi. audierat, puto, quod dictum est: Mores ornant scientiam, [773C] et ideo praeceptis legendi, praecepta quoque vivendi, adiungit, ut et modum vitae suae et studii sui rationem lector agnoscat. illaudabilis est scientia quam vita maculat impudica. et idcirco summopere cavendum ei qui quaerit scientiam, ut non negligat disciplinam.

CAPUT XIII

De humilitate.

Principium autem disciplinae humilitas est, cuius cum multa sint documenta, haec tria praecipue ad lectorem pertinent: primum, ut nullam scientiam, nullam scripturam vilem teneat, secundum, ut a nemine discere erubescat, tertium, ut cum scientiam adeptus fuerit, ceteros non contemnat. multos hoc decipit, quod ante tempus, sapientes videri volunt. hinc namque in quendam elationis tumorem prorumpunt, [773D] ut iam et simulare incipiant quod non sunt et quod sunt erubescere, eoque longius a sapientia recedunt quo non esse sapientes, sed putari putant. eiusmodi multos novi, qui, cum primis adhuc elementis indigeant, non nisi summis interesse dignantur, et ex hoc solummodo se magnos fieri putant, si magnorum et sapientium vel scripta legerint vel audierint verba. 'nos,' inquiunt, 'vidimus illos. nos ab illis legimus. saepe nobis loqui illi solebant. illi summi, illi famosi, cognovertunt nos.' sed utinam me nemo agnoscat et ego cuncta noverim! Platonem vidisse, non intellexisse gioriamini. puto indignum vobis est deinceps ut me audiatis. non ego sum Plato, nec Platonem videre merui. sufficit vobis: ipsum philosophiae fontem potastis, sed utinam adhuc sitiretis! rex post aurea pocula de vase bibit testeo. quid erubescitis? [774A] Platonem audistis, audiatis et Chrysippum. in proverbio dicitur: Quod tu non nosti, fortassis novit Ofellus. nemo est cui omnia scire datum sit, neque quisquam rursum cui aliquid speciale a natura accepisse non contigerit. prudens igitur lector omnes libenter audit, omnia legit, non scripturam, non personam, non doctrinam spernit. indifferenter ab omnibus quod sibi deesse videt quaerit, nec quantum sciat, sed quantum ignoret, considerat. hinc illud Platonicum aiunt: Malo aliena verecunde discere, quam mea impudenter ingerere. cur enim discere erubescis, et nescire non verecundaris? pudor iste maior est illo. aut quid summa affectas cum tu iaceas in imo? considera potius quid vires tuae ferre valeant. aptissime incedit, qui incedit ordinate. [774B] quidam dum magnum saltum facere volunt, praecipitium incidunt. noli ergo nimis festinare. hoc modo citius ad sapientiam pertinges. ab omnibus libenter disce quod tu nescis, quia humilitas commune tibi facere potest quod natura cuique proprium fecit. sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris. qui ab omnibus accipiunt, omnibus ditiores sunt. nullam denique scientiam vilem teneas, quia omnis scientia bona est. nullam, si vacat, scripturam vel saltem legere contemnas. si nihil lucraris, nec perdis aliquid, maxime cum nulla scriptura sit, secundum meam aestimationem, quae aliquid expetendum non proponat, si convenienti loco et ordine tractetur; [774C] quae non aliquid etiam speciale habeat, quod diligens verbi scrutator alibi non inventum, quanto rarius, tanto gratius carpat. nihil tamen bonum est quod melius tollit. si omnia legere non potes, ea quae sunt utiliora lege. etiam si omnia legere potueris, non tamen idem omnibus labor impendendus est. sed quaedam ita legenda sunt ne sint incognita, quaedam vero ne sint inaudita, quia aliquando pluris esse credimus quod non audivimus, et facilius aestimatur res cuius fructus agnoscitur. videre nunc potes quam necessaria tibi sit haec humilitas, ut nullam scientiam vilipendas et ab omnibus libenter discas. similiter tibi quoque expedit, ut, cum tu aliquid sapere coeperis, ceteros non contemnas. [774D] hoc autem tumoris vitium hinc quibusdam accidit, quod suam scientiam nimis diligenter inspiciunt, et cum sibi aliquid esse visi fuerint, alios, quos non noverunt, tales nec esse nec potuisse fieri putant. hinc etiam ebullit, quod nugigeruli nunc quidam, nescio unde, gloriantes, priores patres simplicitatis arguunt, et secum natam, secum morituram credunt sapientiam. in divinis eloquiis ita simplicem loquendi modum esse aiunt, ut in eis magistros audire non oporteat, posse satis quemque proprio ingenio veritatis arcana penetrare. corrugant nasum et valgium torquent in lectores divinitatis, et non intelligunt quod Deo iniuriam faciunt, cuius verba pulchro quidem vocabulo simplicia, sed sensu pravo insipida praedicant. non est mei consilii huiusmodi imitari. bonus enim lector humilis debet esse et mansuetus, [775A] a curis inanibus et voluptatum illecebris prorsus alienus, diligens et sedulus, ut ab omnibus libenter discat, numquam de scientia sua praesumat, perversi dogmatis auctores quasi venena fugiat, diu rem pertractare antequam iudicet discat, non videri doctus, sed esse quaerat, dicta sapientium intellecta diligat, et ea semper coram oculis quasi speculum vultus sui tenere studeat. et si qua forte obscuriora intellectum eius non admiserint, non statim in vituperium prorumpat, ut nihil bonum esse credat, nisi quod ipse intelligere potuit. haec est humilitas disciplinae legentium.

CAPUT XIV

De studio quaerendi.

[775B] Studium quaerendi ad exercitium pertinet, in quo exhortatione magis quam doctrina lector indiget. qui enim diligenter inspicere voluerit quid antiqui propter amorem sapientiae pertulerint, quam memoranda posteris virtutis suae monimenta reliquerint, quamlibet suam diligentiam inferiorem esse videbit. alii calcabant honores, alii proiecerunt divitias, alii acceptis iniuriis gaudebant, alii poenas spreverunt, alii contubernia hominum deserentes, ultimos recessus et secreta eremi penetrantes, soli se philosophiae dedicabant, ut eo contemplationi vacarent liberius, quo nullis quae virtutis iter impedire solent cupiditatibus animum subiecissent. Parmenides philosophus quindecim annis in rupe Aegyptia consedisse legitur. et Prometheus ob immodicam meditandi curam in monte [775C] Caucaso vulturi expositus memoratur. quia enim sciebant verum bonum non in aestimatione hominum sed in pura conscientia esse absconditum, et eos iam non homines esse, qui rebus perituris inhaerentes bonum suum non agnoscerent, ideo, quantum mente et intelligentia a ceteris differrent, ipsa locorum distantia demonstrabant, ne una teneret habitatio quos non eadem sociabat intentio. quidam philosopho referebat dicens: Numquid non vides quia te derident homines? et ille: Ipsi me, inquit, derident, et eos asini. cogita si potes, quanti aestimaverit laudari ab his, a quibus nec vituperari timuit. de alio rursum legitur, [775D] quod post omnia disciplinarum studia et artium acumina ad opus figuli descenderit. et alterius cuiusdam discipuli cum laudibus magistrum suum efferrent, inter cetera nec sutoriae peritia eum carere gloriati sunt. hanc igitur diligentiam in nostris lectoribus es se vellem, ut numquam in eis senesceret sapientia. sola Abisag Sunamitis senem David calefecit quia amor sapientiae etiam marcescente corpore dilectorem suum non deserit. omnes paene virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia, decrescunt cetera. senectus enim illorum qui adolescentiam suam honestis actibus instruxerunt, aetate fit doctior, usu tristior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos fructus metit. unde et sapiens ille vir Graeciae, Themistocles, [776A] cum expletis centum septem annis se mori cerneret, dixisse fertur se dolere quod egrederetur de vita quando sapere coepisset. Plato lxxxi anno scribens mortuus est. Socrates xcviiii annos in docendi scribendique dolore laboreque complevit. taceo ceteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, et Eleantem qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt.

Ad poetas venio, Homerum, Hesiodum, Simonidem, Tersicorum, qui grandes natu cycneum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt. Sophocles cum post nimiam senectutem, et rei familiaris neglegentiam, a filiis accusaretur amentiae, Oedippi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudici, et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, [776B] ut severitatem tribunalium in favorem theatri converteret. nec mirum cum etiam Cato censorius et Romani generis disertissimus, iam senex graecas litteras discere nec erubuerit nec desperaverit. certe Homerus refert quod de lingua Nestoris, iam vetuli et paene decrepiti, dulcior melle oratio fluxerit. animadverte igitur quantum amaverint sapientiam quos nec decrepita aetas ab eius inquisitione potuit revocare. iste igitur tantus amor sapientiae, tanta in senibus prudentiae abundantia, congrue etiam ex ipsius supradicti nominis interpretatione colligitur. interpretatur enim Abisag, pater meus superfluus, vel, patris mei rugitus, ex quo ostenditur abundantissimum, et ultra humanam vocem [776C] in senibus divini sermonis tonitruum commorari. verbum namque superfluum in hoc loco plenitudinem, non redundantiam, significat. porro Sunamitis in lingua nostra coccinea dicitur, quod satis convenienter fervorem sapientiae significare potest.

CAPUT XV

De quattuor reliquis praeceptis.

Quattuor quae sequuntur sic alternatim disposita sunt, ut alterum semper ad disciplinam, alterum ad exercitium spectet.

CAPUT XVI

De quiete.

Vitae quies, sive interior, ut mens per illicita desideria non discurrat, sive exterior, ut otium et opportunitas honestis et utilibus studiis suppetat, utraque ad disciplinam pertinet.

CAPUT XVII

[776D] De scrutinio.

Scrutinium autem, id est, meditatio, ad exercitium spectat. videtur autem scrutinium sub studio quaerendi contineri. quod, si verum est, superfluo repetitur, cum in superiori parte annumeratum sit. sed sciendum est hanc inter haec duo esse differentiam, quod studium quaerendi instantiam significat operis, scrutinium vero diligentiam meditationis. opus peragunt labor et amor, consilium pariunt cura et vigilia. in labore est, ut agas, in amore, ut perficias. in cura est, ut provideas, in vigilia, ut attendas. isti sunt quattuor pedisequi qui portant lecticam philologiae, quia mentem exercent cui sapientia praesidet. cathedra quippe philologiae sedes est sapientiae, quae his suppositis gestari dicitur, quoniam in his se exercendo promovetur. [777A] unde pulchre iuvenes propter robur a fronte lecticam tenere dicuntur, videlicet, philos et kophos, id est, amor et labor, quia foris opus peragunt; a posteriori, puellae, videlicet, philemia et agrimnia, quod interpretatur cura et vigilia, quia intus in secreto consilium pariunt. sunt quidam qui putant per cathedram philologiae humanum corpus significari, cui anima rationalis praesidet, quod ministri quattuor portant, id est, quattuor elementa componunt, e quibus duo superiora, id est, ignis et aer, actu et nomine masculina sunt, duo vero inferiora, id est, terra et aqua, feminina.

CAPUT XVIII

De parcitate.

[777B] Paupertatem quoque lectoribus suadere voluit, id est, superflua non sectari, quod maxime ad disciplinam spectat. Pinguis enim venter, ut dicitur, tenuem non gignit sensum. sed quid ad haec scholares nostri temporis respondere poterunt, qui non solum in studiis suis frugalitatem sequi contemnunt, sed etiam supra id quod sunt divites videri laborant? [778A] nec iam quid didicerit quisque iactitat, sed quid expenderit. sed fortassis quia magistros suos imitari nolunt, de quibus, quid satis digne dicam, non invenio.

CAPUT XIX

De exsilio.

Postremo terra aliena posita est, quae et ipsa quoque hominem exercet. omnis mundus philosophantibus exsilium est, quia tamen, ut ait quidam: Nescio qua natale solum dulcedine cunctos Ducit, et immemores non sinit esse sui. magnum virtutis principium est, ut discat paulatim exercitatus animus visibilia haec et transitoria primum commutare, ut postmodum possit etiam derelinquere. [778B] delicatus ille est adhuc cui patria dulcis est; fortis autem iam, cui omne solum patria est; perfectus vero, cui mundus totus exsilium est. ille mundo amorem fixit, iste sparsit, hic exstinxit. ego a puero exsulavi, et scio quo maerore animus artum aliquando pauperis tugurii fundum deserat, qua libertate postea marmoreos lares et tecta laqueata despiciat.

Hugo of St. Victor Christian Latin The Latin Library The Classics Page